downloadIN LATINO E POI IN ITALIANO

Leges et ordinationes a iudaeis in Statu Ecclesiastico degentibus observandae Paulus episcopus servus servorum Dei, ad futuram rei memoriam.

Cum nimis absurdum et inconveniens existat ut iudaei, quos propria culpa perpetuae servituti submisit, sub praetextu quod pietas christiana illos receptet et eorum cohabitationem sustineat, christianis adeo sint ingrati, ut, eis pro gratia, contumelian reddant, et in eos, pro servitute, quam illis debent, dominatum vendicare procurent: nos, ad quorum notitiam nuper devenit eosdem iudaeos in alma Urbe nostra e nonnullis S.R.E. civitatibus, terris et locis, in id insolentiae prorupisse, ut non solum mixtim cum christianis et prope eorum ecclesias, nulla intercedente habitus distincione, cohabitare, verum etiam domos in nobilioribus civitatum, terrarum et locorum, in quibus degunt, vicis et plateis conducere, et bona stabilia comparare et possidere, ac nutrices et ancillas aliosque servientes christianos mercenarios habere, et diversa alia in ignominiam et contemptum christiani nominis perpetrare praesumant, considerantes Ecclesiam Romanam eosdem iudaeos tolerare in testimonium verae fidei christianae et ad hoc, ut ipsi, sedis Apostolicae pietate et benignate allecti, errores suos tandem recognoscant, et ad verum catholicae fidei lumen pervenire satagant, et propterea convenire ut quamdiu in eorum erroribus persistunt, effectu operis recognoscanti se servos, christianos vero liberos per Iesum Christum Deum et Dominum nostrum effectos fuisse,
iniquumque existere ut filii liberae filiis famulentur ancillae.

§ 1. Volentes in priemissis, quantum cum Deo possumus, salubriter providere, hac nostra perpetuo valitura constitutione sancimus quod de cetero perpetuis futuris temporibus, tam in Urbe quam in quibusvis aliis ipsius Romanae Ecclesia civitatibus, terris et locis, iudaei omnes in uno et eodem, ac si ille capax non fuerit, in duobus aut tribus vel tot quot satis sint, contiguis et ab habitationibus christianorum penitus seiunctis, per nos in Urbe et per magistratus nostros in aliis civitatibus, terris et locis praedictis designandis vicis, ad quos unicus tantum ingressus pateat, et quibus solum unicus exitus detur, omnino habitent.

§ 2. Et in singulis civitatibus, terris et locis in quibus habitaverint, unicam tantum synagogam in loco solito habeant, nec aliam de novo construere, aut bona immobilia possidere possint. Quinimmo omnes eorum synagogas, praeter unam tantum, demoliri et devastare. Ac bona immobilia, qua ad praesens possident, infra tempus eis per ipsos magistratus praesignandum, christianis vendere.

§ 3. Et ad hoc ut pro iudaeis ubique dignoscantur, masculi biretum, foeminae vero aliud signum patens, ita ut nullo modo celari aut abscondi possint, glauci coloris, palam deferre teneantur et adstricti sint; nec super non delatione bireti aut alterius signi huiusmodi, praetextu cuiusvis eorum gradus vel priaeminentiae seu toierantiae excusari, aut per eiusdem Ecclesiae camerarium vel Camerae Apostolicae clericos, seu alias illi praesidentes personas, aut Sedis Apostolicae legatos vel eorum vicelegatos quovis modo dispensari aut absolvi possint.

§ 4. Nutrices quoque seu ancillas aut alias utriusque sexus servientes christianos habere, vel eorum infantes per mulieres christianas lactari aut nutriri facere.

§ 5. Seu dominicis vel aliis de praecepto Ecclesiae festis diebus in publico laborare aut laborari facere. § 6. Seu christianos quoquo modo gravare, aut contractus fictos vel simulatos celebrare.

§ 7. Seu cum ipsis christianis ludere aut comedere vel familiaritatem seu conversationem habere nullatenus praesumant.

§ 8. Nec in libris rationum et computorum, quae cum christianis pro tempore habebunt, aliis, quam latinis literis et alio quam vulgari italico sermone, uti possint, et si utantur, libri huiusmodi contra christianos nullam fidem faciant.

§ 9. Iudaei quoque praefati sola arte strazzariae, seu cenciariae (ut vulgo dicitur) contenti, aliquam mercaturam frumenti vel hordei, aut aliarum rerum usui humano necessariarum facere.

§ 10. Et qui ex eis medici fuerint, etiam vocati et rogati, ad curam christianorum accedere aut illi interesse nequeant.

§ 11. Nec se a pauperibus christianis dominos vocari patiantur.

§ 12. Et menses in eorum rationibus et computis ex triginta diebus completis omnino conficiant, et dies, qui ad numerum triginta non ascenderint, non pro mensibus integris, sed solum pro tot diebus quot in effectu fuerint, computentur, et iuxta ipsorum dierum numerum et non ad rationem integri mensis eorum credita exigant. Ac pignora, eis pro cautione pecuniarum suarum pro tempore consignata, nisi transactis prius a die, quo illa eis data fuerint, decem et octo integris mensibus, vendere nequeant, et postquam menses praedicti effluxerint, si ipsi iudaei pignora huiusmodi vendiderint, omnem pecuniam, quae eorum credito superfuerit, domino pignorum consignare.

§ 13. Et statua civitatum, terrarum et locorum, in quibus pro tempore habitaverint, favorem christianorum concernentia, inviolabiliter observata etiam teneantur.

§ 14. Et si circa praemissa in aliquo quomodolibet defecerint, iuxta qualitatem deiicti, in Urbe per nos seu vicarium nostrum, aut alios a nobis
deputandos, ac in civitatibus, terris et iocis praedictis per eosdem magistratus, etiam tamquam rebelles et criminis lesae maiestatis rei, ac toto populo christiano diffidati,. nostro et ipsorum vicarii, ac deputandorum et magistratuum arbitrio puniri possint.

§ 15. Non obstantibus constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ac quibusvis tolerantiis seu privilegiis et indultis apostolicis eisdem iudaeis per quoscumque Romanos Pontifices praedecessores nostros ac Sedem praedictam aut illius legatos, vel ipsius Romanae Ecclesiae camerarios et Camerae Apostolicae clericos, seu alios illius praesidentes, sub quibuscumque tenoribus et formis, ac cum quibusvis, etiam deregatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus et insolitis clausulis, nec non irritantibus et alììs decretis, etiam motu proprio et ex certa scientia ac de apostolicae potestatis plenitudine concessis, ac etiam iteratis vicibus approbatis et innovatis, quibus omnibus, etiamsi, pro illorum sufficienti derogatione, de eis eorumque totis tenoribus specialis, specifica, expressa et individua ac de verbo ad verbum, non autem per ciausulas generales idem importantes, mentio, seu quaevis alia expressio habenda, aut aliqua exquisita forma servanda esset, tenore shuiusmodi, ac si de verbo ad verbum, nihil penitus omisso, et forma in illis tradita observata inserti forent, praesentibus pro sufficienter expressis habentes, illis alias in suo robore permansuris, hac vice dumtaxat specialiter et expresse derogamus, ceterisque contrariis quibuscumque.

Datum romae apud S.Marcum anno Incarnationis Domicae, millesimo quingentesimo quingentesimo quinto, Pridie idus Julii, Pont. nostri, anno I.

14 luglio 1555

_________________________________________________________________________________________________

Cum nimis absurdum

Poiché è oltremodo assurdo, e disdicevole, che gli ebrei, condannati alla schiavitù eterna per la propria colpa, con la scusa di essere protetti dall’amore cristiano e di essere tollerata la loro coabitazione in mezzo ai cristiani, mostrino una tale ingratitudine verso questi da rispondere con l’ingiuria alla misericordia ricevuta e da pretendere di dominarli anziché servirli come invece debbono; avendo appreso Noi che nella nostra Alma Urbe di Roma e in altre città, paesi e terre sottoposte alla sacra Romana Chiesa, l’insolenza di questi ebrei è giunta a tal punto che pretendono non solo di vivere in mezzo ai cristiani, ma anche in prossimità delle chiese, senza distinguersi nel vestire; che anzi prendono in affitto case nelle vie e nelle piazze principali, acquistano e possiedono immobili, assumono balie, donne di casa e altra servitù cristiana, e commettono altri misfatti a vergogna e disprezzo del nome cristiano; considerando che la Chiesa romana tollera questi ebrei in quanto testimoni della verità della fede cristiana e affinché riconoscano alla fine i propri errori, spinti dalla pietà e benevolenza della Sede Apostolica, e compiano ogni sforzo per approdare alla vera luce della fede cattolica e così riconoscano di essere stati resi schiavi a cagione dei loro persistenti errori, mentre i cristiani sono stati resi liberi grazie a Gesù Cristo, Dio e Signore Nostro, e quindi riconoscano che è ingiusto che il figlio della donna libera sia al servizio del figlio della donna serva, desiderando, con l’aiuto di Dio, porre rimedio a tutto ciò, stabiliamo,attraverso questa costituzione valida per sempre, che in ogni tempo futuro, tanto nell’Urbe che in ciascuna città sottomessa alla Chiesa Romana:

1)Tutti gli ebrei debbano vivere in un’unica zona, o, se questo non è possibile, in due o tre o quante siano necessarie, e che tali zone siano
contigue e separate dalle abitazioni dei cristiani. Tali quartieri, stabiliti da Noi nell’Urbe e dai Nostri Magistrati nelle altre città, avranno un solo ingresso e quindi una sola uscita.

2)In ogni città, terra e luogo in cui abiteranno, gli ebrei avranno una sola sinagoga dove si trova abitualmente e non ne potranno costruire di nuove, non potranno possedere beni immobili, quindi dovranno distruggere tutte le loro sinagoghe, esclusa quella concessa ad ogni città; i beni immobili che gli ebrei possiedono attualmente, li dovranno vendere ai cristiani nei tempi stabiliti da ogni magistrato.

3)Affinché gli ebrei siano ovunque riconoscibili come tali e non possano quindi nascondersi o celarsi in alcun modo, siano obbligati e costretti, gli uomini a indossare un berretto ben visibile, le donne un altro segno di facile riconoscimento, entrambi di colore grigio (glaucum); non saranno mai autorizzati a non indossare il berretto o altro segno, col pretesto della loro importanza, di privilegi o di speciali permessi acquistati dal camerlengo della Chiesa, dai chierici della camera Apostolica, da presidenti e legati della sede Apostolica.

4)Gli ebrei non potranno assumere servitù cristiana e i loro bambini non potranno essere allattati o nutriti da balie cristiane.

5)Di domenica e negli altri giorni festivi stabiliti dalla Chiesa gli ebrei non lavoreranno pubblicamente e non faranno lavorare gli altri;

6)Non opprimeranno in alcun modo i cristiani e non stipuleranno contratti falsi o fittizi con essi;

7)Non oseranno divertirsi, mangiare o conversare familiarmente con i cristiani;

8)Nei libri contabili e nelle registrazioni relative ad affari con cristiani gli ebrei non useranno altro alfabeto che il latino o altra lingua che il volgare italiano; nel caso contravvenissero a tale prescrizione, i libri in questione non avranno alcun valore giuridico contro i cristiani.

9)Gli ebrei possono dedicarsi esclusivamente al commercio dei vestiti usati, alla cosiddetta arte della stracceria, e non possono trattare grano, frumento o altri beni alimentari destinati al sostentamento umano;

10)I medici ebrei non possono, nemmeno se richiesti e convocati, presentarsi presso malati cristiani né curarli;

11)Non possono essere appellati “signori” dai cristiani poveri;

12)Sono tenuti a rispettare gli statuti favorevoli ai cristiani in vigore nelle città e nei luoghi in cui risiedano temporaneamente;

Se gli ebrei trasgrediranno in qualunque modo quanto sopra stabilito nella città di Roma da Noi e dal nostro Vicario, e negli altri luoghi citati da altri da noi deputati, siano puniti dai medesimi magistrati secondo la natura del crimine, e, secondo la volontà Nostra e di questi nostri vicari, anche come ribelli, e colpevoli del delitto di lesa maestà, e come avessero tradito la fiducia di tutto il popolo cristiano

In Roma, nella Chiesa di S. Marco, 14 luglio 1555, nel primo anno del Nostro Pontificato.